- DISCUS
- I.DISCUScuius iactu in ludis sollennibus olim apud Graecos certatum, in Pentathlo inprimis, seu Quinqvertio, erat βαρὺς λίθος, gravis lapis, ut habet Glossogr. Graecus, seu rotunda quaedam moles saxea, vel etiam plumbea, sive ferrea, quam qui altius in sublime, aut longius in tractu ultra designatam proiecisset metam, victor fuit. Videtur fuisse figurâ planâ ac rotundâ, quali Solis corpus nobis apparet, quod Graeci quoque ΔίϚκον propterea vocant. Hunc itaque faxeum plerumque orbem nudi oleoqueve peruncti; ut et reliqui omnes athletae, in altum contorquebant. Propert. l. 3. Eleg. 14. v. x.Missile nunc Disci pondus in orbe rotat;Torquebatur autem amento e crinibus facto, ut Claudian. innuit l. 2. in Eutr. Carm. 20. v. 359. et seqq.Quis melius vibrata puer vertigine molliMembra rotet? verrat quis marmora crine supino?Totam lusus huius rationem eleganter expressit Ovid. Metam, l. 10. v. 175.Corpora veste levant, et succo pinguis olivaeSplendescunt, latique ineunt certamina disci,Quem prius aereas libratum Phoebus in aurasMisit et oppositas disiecit pondere nubes.Decidit in solidam longo post tempore terramPondus: et exhibuit iunctam cum viribus artem.Eius iactu Hyacinthum ab Apolline, vel potius Zephyro huius rivali, qui vehementi flatu discum in pueri caput diverterat, occisum ibidem Poeta refert. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Iob. Rosin Antiqq. Rom. l. 5. c. 1. Meminit quoque ΔιϚκοβολίας huius Horat. Carm. l. 1. Od. 8. v. XI.------ ------ ------ saepe disco,Saepetrans sinem iaculo nobilis expedito?Ludi enim hoc genus Romani a Graecis accepêrunt: cuius certamen apud Homer. habes Iliad. ψ. sub finem ubi Aiacem a Polypoeta victum refert: et Odyss. θ. ubi Ulysses in hoc ludigenere Phaeacenses exsuperasse legitur. E iactu Disci crepitus edebatur aere cedente, cuius auditu discipulos ab auditione Philosophorum, qui in Iocis vicinis profiterentur, avocari solitos fuisse, refert Cic. deOrat l. 2. Auditores Philosophorum audire discum, quam Philosophum, malunt. Vide quoque Lucian. in Anacharside, et plura de hoc lusu, apud Fabr. Agonistic. l. 2. c. 1. Barth. in Stat. passim, et supra in voce Discoboli. Nomen παρὰ τὸ δίκειν, quod est βάλλειν, proicere: Usus verbo est Pindar. Olymp Od. 10. antistr. 4.Μᾶκος δ᾿ Ε᾿νικεὺς ἔδικε πέτρῳΧέρα κυκλώσας ὑπὲρ ἄπαντας,Καὶ συμμαχίᾳ θόρυβονΠαρέθηξε μέγαν.Sed longe eniceus proiecit lapidemDiscum, rotatâ manu super omnes,Et sodalitio tumultumCommovit magnum.II.DISCUSpro lance, κύκλος, Graecis πεζογράφοις, Polluci, Hesych. aliis; in Sacris Vett. Vide infra Victima: hincqueve propter clypeorum (κύκλος enim Graecis Poetis etiam clypeus est) et discorum similitudinem, clypeata imago. Et quidem cyclum eiusmodi imaginem vocat Pollio in Tctrico Iun. δίϚκον Paulus Silentiar., in Ecphrasi Templi S. sophiae, ubi discorum meminit, in quorum medio erant Chrifti D. N. imagines: Μινσούρια ἀργυρᾶ ἀνάγλυφα, missoria argentea anaglypha, vocar Constantin. Porphyrog. Vide Salmas. ad Treb. Pollion l. c. ut et in Claud. ac supra in voce Clypeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.